Porro in anno regressionis in Judaeam congregatus est populus quasi vir unus in Jerusalem. Et aedificantes altare, collocaverunt illud super bases suas, et obtulerunt super illud holocausta Domino mane, et vespere. Feceruntque solemnitatem Tabernaculorum. Unde vero habuerunt ignem nescimus, nisi forte ex calculis veteris altaris excusserint illum. Anno autem secundo mense secundo jecerunt fundamenta templi. Quod audientes Samaritae venerunt ad eos, et dixerunt: Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum. Et responderunt duces Israel: Commune est nobis et vobis adorare Dominum, sed non ei domum aedificare. Hoc enim tantum nobis rex Cyrus praecepit. Cumque apparuissent fundamenta super terram, elevavit populus vocem in jubilationem. Porro quidam seniores, qui viderant templum prius, ejulabant voce magna; nec poterat quis cognoscere clamorem laetantium, et planctum ejulantium. Porro Samaritae indignati impediebant manus eorum. Cumque se impedire non possent, dederunt munera principibus regis Persarum, qui erant positi super terram. Qui pecuniis corrupti vendiderunt eis, ut impedirent negligentiam aedificationis, Cyro tamen ignorante. Et adeo impedierunt eos, quod in triginta annis, quibus Cyrus regnavit, non erexerunt muros templi, nisi usque ad appodiationem. Porro Cyrus cum percussisset Cresum juxta fluvium Alim, gentem Lydorum bellicosissimam astute redegit in concordiam. Tradidit enim eis solemnitates et ludos, praecipiens eis, ut lusibus, comessationibus et amplexibus vacarent, quasi benevolentiam in eos ostendens. Et in hunc modum eos eviravit, et quos bello non poterat, per libidinem repugnavit. Postea vero transgressus Araxem a regina Massagetarum Thomiri victus, et occisus est. Quae caput ejus praecisum in utrem plenum sanguine humano projiciens, insultando dixit: Satiare sanguine quem sitisti.